Litterae apostolicae motu
proprio datae 7 Iulii 2007
UMMORUM
PONTIFICUM cura ad hoc tempus usque
semper fuit, ut Christi Ecclesia Divinae Maiestati cultum dignum
offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et
«ad utilitatem totius Ecclesiae Suae
sanctae».
Ab immemorabili
tempore sicut etiam in futurum,
principium servandum est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia
particularis concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad
fidei doctrinam et signa sacramentalia, sed etiam quoad usus
universaliter acceptos ab apostolica et continua traditione, qui
servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad fidei
integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi
respondet»[1].
Inter
Pontífices qui talem debitam curam
adhibuerunt, nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem
catholicam quam thesauros cultus ac culturae a Romanis in saeculis
praecedentibus cumulatos novis Europae populis transmittendos curavit.
Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam Officii Divini formam, uti
in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit. Monachos quoque et
moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti militantes,
ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque saluberrimam
Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil
praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum
morem Romanum non solum fidem et pietatem sed et culturam multarum
gentium fecundavit. Constat utique liturgiam latinam variis suis formis
Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis permultos Sanctos in
vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis virtute
roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra
Liturgia hoc munus efficacius expleret,
plures alii Romani Pontifices decursu saeculorum peculiarem
sollicitudinem impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui magno
cum studio pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum Ecclesiae
cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et «ad
normam Patrum instauratorum» editionem curavit eosque
Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani
libros liturgicos patet eminere
Missale Romanum, quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus
saeculis gradatim formas assumpsit, quae cum illa in generationibus
recentioribus vigente magnam habent similitudinem.
«Quod
idem omnino
propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt persecuti, cum
novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque liturgicos
determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem iam
complexi sunt redintegrationem»[2].
Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus
Pius X[3],
Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus
autem
temporibus, Concilium Vaticanum II
desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia erga cultum
divinum denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis
aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus
VI libros liturgicos instauratos et partim innovatos anno 1970
Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique terrarum permultas in linguas
vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus
libenter recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem
typicam Missalis Romani recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt
ut «hoc quasi aedificium liturgicum [...] rursus, dignitate
splendidum et concinnitate» appareret[4].
Aliquibus autem in
regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis
liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde imbuerant,
tanto amore et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus
Pontifex Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno
1984 speciali Indulto “Quattuor abhinc annos”, a
Congregatione pro Cultu Divino exarato, facultatem concessit utendi
Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988 Ioannes
Paulus II iterum, litteris Apostolicis “Ecclesia
Dei” Motu proprio datis, Episcopos exhortatus est ut talem
facultatem late et generose in favorem omnium fidelium id
petentium adhiberent.
Instantibus
precibus
horum fidelium iam a Praedecessore
Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus
Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006 habito,
omnibus mature perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio,
praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale
Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria
expressio “Legis orandi” Ecclesiae catholicae ritus
latini est. Missale autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne
XXIII denuo editum habeatur uti extraordinaria expressio eiusdem
“Legis orandi” Ecclesiae et ob venerabilem et
antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae duae expressiones
“legis orandi” Ecclesiae, minime vero inducent in
divisionem “legis credendi” Ecclesiae; sunt enim
duo usus unici ritus romani.
Proinde Missae
Sacrificium, iuxta editionem typicam
Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et
numquam abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae,
celebrare licet. Condiciones vero a documentis antecedentibus
“Quattuor abhinc annos” et “Ecclesia
Dei” pro usu huius Missalis statutae, substituuntur ut
sequitur:
Art. 2. In Missis
sine populo celebratis, quilibet
sacerdos catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus, uti
potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito,
aut Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970
promulgato, et
quidem qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem
secundum unum alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec
Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si
communitates Institutorum vitae consecratae
atque Societatum vitae apostolicae iuris sive pontificii sive
dioecesani quae in celebratione conventuali seu
“communitatis” in oratoriis propriis celebrationem
sanctae Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962 promulgatam
habere cupiunt, id eis licet. Si singula communitas aut totum
Institutum vel Societas tales celebrationes saepe vel stabiliter vel
permanenter perficere vult, res a Superioribus maioribus ad normam
iuris et secundum leges et statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad
celebrationes sanctae Missae de quibus supra
in art. 2 admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam
christifideles qui sua sponte id petunt.
Art. 5, §
1. In paroeciis, ubi coetus fidelium
traditioni liturgicae antecedenti adhaerentium stabiliter exsistit,
parochus eorum petitiones ad celebrandam sanctam Missam iuxta ritum
Missalis Romani anno 1962 editi, libenter suscipiat. Ipse videat ut
harmonice concordetur bonum horum fidelium cum ordinaria paroeciae
pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis 392, discordiam
vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2.
Celebratio secundum Missale B. Ioannis
XXIII locum habere potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis
una etiam celebratio huiusmodi fieri potest.
§ 3.
Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus,
parochus celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat etiam in
adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut
celebrationes occasionales, verbi gratia peregrinationes.
§ 4.
Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII
utentes, idonei esse debent ac iure non impediti.
§ 5. In
ecclesiis, quae non sunt nec
paroeciales nec conventuales, Rectoris ecclesiae est concedere
licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis
iuxta Missale B. Ioannis XXIII
celebratis cum populo, Lectiones proclamari possunt etiam lingua
vernacula, utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi
aliquis
coetus fidelium laicorum, de quo in
art. 5 § 1 petita a parocho non
obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus
enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi
celebrationem providere non vult res ad Pontificiam Commissionem
“Ecclesia Dei” referatur.
Art. 8. Episcopus,
qui vult providere huiusmodi
petitionibus christifidelium laicorum, sed ob varias causas impeditur,
rem Pontificiae Commissioni “Ecclesia Dei”
committere potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, §
1. Parochus item, omnibus bene
perpensis, licentiam concedere potest utendi
rituali antiquiore in administrandis sacramentis Baptismatis,
Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono
animarum id suadente.
§ 2.
Ordinariis autem facultas conceditur
celebrandi Confirmationis sacramentum utendo Pontificali Romano
antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas
est clericis in sacris constitutis uti
etiam Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art
10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam
antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum nominare,
servatis de iure servandis.
Art. 11.
Pontificia
Commissio “Ecclesia
Dei” a Ioanne Paulo II anno 1988 erecta[5], munus
suum adimplere pergit.
Quae Commissio
formam, officia et normas agendi habeat,
quae Romanus Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem
Commissio, ultra facultates quibus iam
gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia
et applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a
Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu
proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima
quarta Septembris huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis,
servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum
Romae, apud Sanctum Petrum, die septima
mensis Iulii, anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
[1] Institutio
generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 397.
[2] Ioannes
Paulus Pp. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4
Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
[3] Ibid.
[4] S. Pius Pp. X, Litt.
Ap. Motu proprio datae Abhinc duos
annos
(23 Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; cfr
Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus
(4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
[5] Cfr
Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Motu proprio datae Ecclesia
Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988),
1498.